- ANDREAS
- I.ANDREASAbbas monasterii cuiusdam Bambergensis, Hilstoricus. Voss. de Hist Lat. l. 3. c. 10.II.ANDREASArgivus statuarius. Pausan. l. 6.III.ANDREASAustriacus, Cardinalis gubernator Belgii. Obiit Romae, Spond. A. C. 1578. 1600. Grotius in Annal. Frater Caroli Burgoviae Marchionis, fil. Ferdinandi Archiducis, ex Philippina Welseria, patricia Augustana. Cardinalis fuit et Constantiensis Episcopus. Inde ab Alberto Cardinali Sponsam perente, in Belgio vicarius relictus, magna cum prudentiae et modefationis laude munere defunctus est. Post reditum Alberti, petirô commeatu, discessit, et per Galliam, dissimulatô habitu, perrexit ad Episcopatum. Iturus tandem ad annum Iubileum Romam, obiit A. C. 1599. Phil. Iac. Spenerus Syll. Geneal. Hisior. Ab eo nomen castello, quod côdem annô Carolus Mansfeldius ex humo molirus fuit, hinc Mosae, inde Vahli incumbens; annô vero sequenre a praesidiario milite Germano et Walone 12 5000. Mauritius florenorum redemit, insigni structurâ et positu ad Hollandiae tutelam aptissimô; bellô praesenti a Gallis vastatum, Gallis Fort S. Andre.IV.ANDREASBarbatius, celebris ICtus, cuius scripta Aegid. Aurinius edidit. Bellarmin. de Scriptor. Ecclesiast.V.ANDREASCaesatiae Cappadociae Episcopus natione Graecus fuir. Eius Explanationcs sive Commentarii in Apocalyspsm in compendium redactae, ab Aretha Caesar. Cappadoc. Episcopo, Graece exstant, Veronae 1532. Latine Ingolstadii A. C. 1584. Graece et Latine cum Notis Sylburgii Heidelbergae A. C. 1585. Genev. 1596. et in Bibliotheca Patrum ut et in fine Tomi II. operum Oecumenii. Vir fuit cruditus et orthodoxus, nisi quod corum opinioni favere videatur, qui Sanctos ante communem carnis resurrectionem in caelos admitti negabant. Possevinas. in Apparatu.VI.ANDREASItalis ANDREASSO, ex Hungarla, duxit Ioannam Reginam Neapolitan. hâc lege, ut Calabriae Ducis titulô esset contentus. Mox a Neapolitanis occisus, quod Ungaros slatem eveheret, A. C. 1345. Bocat. et Petrarcha, apud Spond. et Boucheum, hist. prov. in Ioanna I. Vel potius huius iussu, strangulatus est, quae postmodum eodem loci suspensa, ubi Andreae gulam fregerat. Bonfin. dec. 2. l. 10. Lipsius Mon. politicis.VII.ANDREASPanormitanus, edidit libros de memorabilibus, quae in quibusdam Siciliae oppidis contigissent, quorum tricesimum tertium citat Athenaeus l. 14. Vide Vosl. de Hist. Graec. l. 4. p. 502. Item Andreas Penei filius. Pausan. l. 6.VIII.ANDREASRex Aethiopum, saecul. 15. Genebrardus.IX.ANDREASnomen Apostoli. Marc. c. I. v. 16. quiante vocationem suam discipulus erat Ioannis Baptistae. Ioh. c. I. v. 41. Euangelium annuntiavit Scythis, Sogdianis, Thracibus, Aethiopibus, Achivis. Proconsulis Aegei iussu, in urbe Patras, cruci affixus. Vide Gregor. Naz. Orat. contra Arianos. Chrys. hom. de 12. Apost. Euseb. 1. 3. c. 1. Niceph l. 2. c. 39. et 1. 3. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.